Decretum de formulario et lectionibus adhibendis in Missa “pro custodia creationis”
(seguono i files .pdf scaricabili)
DICASTERIUM DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM
Prot. N. 283/24
DECRETUM
de formulario et lectionibus adhibendis
in Missa “pro custodia creationis”
“Laudant te opera tua, ut amemus te, et amamus te, ut laudent te opera tua” (Augustinus, Confessionum libri XIII, 13,33).
Creationis mysterium est exordium historiæ salutis quæ in Christo culmen habet, et a Christi mysterio lucem decisivam accipit; nam, patefaciens suam bonitatem, “in principio creavit Deus cælum et terram” (Gen 1,1) quia iam ab initio gloriam novæ creationis in Christo intendebat.
Sacra Scriptura homines exhortatur ut mysterium creationis contemplent et gratias indesinenter Sanctissimæ Trinitati agant pro hoc benevolentiæ eius signo, quod, ad instar pretiosi thesauri, amandum, custodiendum simul et provehendum est, nencon tradendum a generatione in generationem.
Hoc autem tempore, perspicue patet operam creationis graviter in discrimen adduci propter insanum usum bonorumque nostris curis a Deo commissorum abusum.
Qua de causa, opportunum videtur formularium Missæ “pro custodia creationis” Missis pro variis necessitatibus vel ad diversa Missalis Romani addere.
In Eucharistia “mundus, qui de manibus Dei exivit, ad Eum revertitur in iucunda plenaque adoratione. In Pane eucharistico ‘creatio protenditur ad deificationem, ad sanctas nuptias, ad unitatem obtinendam cum ipso Creatore’. Ideo Eucharistia est quoque fons lucis rationisque pro nostris sollicitudinibus de ambitu, et nos dirigit ut custodes simus totius creati” (Laudato si’ n. 236).
Hoc formularium una cum idoneis lectionibus biblicis, lingua latina exaratum et huic Decreto adnexum, Summus Pontifex LEO XIV approbavit evulgarique iussit et Dicasterium de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum nunc promulgat atque typicum esse declarat.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex ædibus Dicasterii de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 8 mensis iunii 2025, in sollemnitate Pentecostes.
Arturus Card. Roche
Præfectus
+ Victorius Franciscus Viola, O.F.M.
Archiepiscopus a Secretis